Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- tua ut sit, aut si tibi do viginti minas?
- Satis, sí futurumst.
- Roga me viginti minas,
- ut me effecturum tibi quod promisi scias.
- roga, opsecro hercle. gestio promittere.
- Dabisne argenti mi hodie viginti minas?
- Dabo. molestus nunciam ne sis mihi.
- atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius:
- si neminem alium potero, tuom tangam patrem.
- Di te mihi semper servent. verum, si potest,
- pietatis causa—vel etiam matrem quoque.
- De istac re in oculum utrumvis conquiescito.
- Oculum anne in aurem?
- At hoc pervolgatumst minus.
- nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus
- pube praesenti in contione: omni poplo,
- omnibus amicis notisque edico meis,
- in hunc diem a me ut caveant, ne credant mihi.
- St, táce opsecro hércle.
- Quid negoti est?