Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. viginti minae.
Sim.
  1. Atque etiam mihi aliae viginti minae.
Bal.
  1. Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?
Sim.
  1. De improbis viris auferri praemium et praedam decet.
Bal.
  1. Saltem Pseudolum mihi dedas.
Sim.
  1. Pseudolum ego dedam tibi?
  2. quid deliquit? dixin, ab eo tibi ut caveres, centiens?
Bal.
  1. Perdidit me.
Sim.
  1. At me viginti modicis multavit minis.
Bal.
  1. Quid nunc faciam?
Har.
  1. Si mi argentum dederis, te suspendito.
Bal.
  1. Di te perdant. sequere sis me ergo hac ad fórum, ut solvam.
Har.
  1. Sequor.
Sim.
  1. Quid ego?
Bal.
  1. Peregrinos absolvam, cras agam cum civibus.
  2. Pseudolus mihi centuriata hábuit capitis comitia,
  3. qui illum ad mé hodie adlegavit, mulierem qui abduceret.
  4. sequere tu. nunc ne expectetis, dum hac domum redeam via;
  5. ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.
Har.
  1. Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum.—