Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Suro.
- Non confidit sycophanta hic nequam est nugis: meditatus malest.
- edepol hominem verberonem Pseudolum, ut docte dolum
- commentust: tantundem argenti quantum miles debuit
- dedit huic atque hominem exornavit, mulierem qui abduceret.
- nam illam epistulam ipsus verus Harpax huc ad me attulit.
- Harpax ego vocor, ego servos sum Macedonis militis;
- ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice,
- neque istum Pseudolum mortalis qui sit novi neque scio.
- Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.
- Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.
- mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,
- sumbolum qui ab hoc accepit. mira sunt ni Pseudolust.
- eho tu, qua facie fuit, dúdum quoi dedisti sumbolum?
- Rufus quidam, ventriosus, crassis suris, subniger,
- magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum
- magnis pedibus.
- Perdidisti, postquam dixisti pedes.
- Pseudolus fuit ipsus. actumst de me. iam morior, Simo.
- Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,