Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Nempe quod fémina summa sustinent.
Har.
  1. Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo volunt.
Bal.
  1. Responde, opsecro hercle, vero serio hoc quod te rogo:
  2. quid meres? quantillo argento te conduxit Pseudolus?
Har.
  1. Quis istic Pseudolust?
BAL.
  1. Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam
  2. docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.
Har.
  1. Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?
  2. quem égo hominem † nullius coloris novi.
Bal.
  1. Non tu istinc abis?
  2. nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo
  3. nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior
  4. Harpax.
Har.
  1. Is quidem edepol Harpax ego sum.
Bal.
  1. Immo edepol esse vis.
  2. purus putus hic sucophanta est.
Har.
  1. Ego tibi argentum dedi
  2. et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo,
  3. eri imágine obsignatam epistulam, hic ante ostium.
Bal.
  1. Meo tu epistulam dedisti servo? quoi servo?