Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Vénus mi haec bona dat, quom hós huc adigit
  2. lúcrifugas, damnícupidos, qui sé suamque aetatém bene curant,
  3. édunt, bibunt, scortántur: illi súnt alio ingenio átque tu,
  4. quí neque tibi bene ésse patere et íllis quibus est ínvides.
Har.
  1. Heús ubi estis vós?
Bal.
  1. Hic quidem ad me récta habet rectám viam.
H.
  1. Heus ubi estís vos?
B.
  1. Heus adulescens, quid istic debetur tibi?
  2. bene ego ab hoc praedatus ibo; novi, bona scaevast mihi.
Har.
  1. Ecquis hoc áperit?
Bal.
  1. Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?
Har.
  1. Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.
Bal.
  1. Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.
Har.
  1. Quid iam?
Bal.
  1. Quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides.
Har.
  1. Tune is es?
Sim.
  1. Chlamydate, cáve sis tibi a curvo infortunio
  2. atque in hunc intende digitum: hic leno est.
Bal.
  1. At hic est vir bonus.