Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. sed, tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro,
  2. quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subvenit tibi.
Har.
  1. Quin tu mecum fabulare?
Bal.
  1. Fabulor. quid vis tibi?
Har.
  1. Argentum accipias.
BAL.
  1. Iamdudum, si des, porrexi manum.
Har.
  1. Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.
  2. hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,
  3. quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.
Bal.
  1. Erus tuos—
Har.
  1. Ita dico.
Bal.
  1. Miles—
Har.
  1. Ita loquor.
Bal.
  1. Macedonius—
Har.
  1. Admodum, inquam.
Bal.
  1. Te ad me misit Polymachaeroplagides?
Har.
  1. Vera memoras.
Bal.
  1. Hoc argentum ut mihi dares?
Har.
  1. Si tu quidem es
  2. leno Ballio.