Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- leno ubi esset domi, me aibat arcessere;
- vérum ubi is nón venit néc vocat,
- venio húc ultro, ut sciam, quíd rei sit, ne illíc homo me ludíficetur.
- neque quícquamst melius, quam út hoc pultém atque aliquem évocem hinc íntus.
- léno argentum hóc volo
- á me accipiat átque amittat múlierem mecúm simul.
- Heús tu.
- Quid vis?
- Híc homo meus est.
- Quídum?
- Quia praeda haec meast:
- scórtum quaerit, hábet argentum. iam ádmordere hunc míhi lubet.
- Iamne íllum coméssurus és?
- Dum recéns est
- datór, dum calét, devorári decét iam.
- boní me virí pauperánt, improbi aúgent;
- popló strenuí, mi improbí usuí sunt.
- Malúm quod tibí di dabúnt, sic sceléstu’(s e)s.
- Me nunc commoror, quom has foris non ferio, ut sciam,
- sítne Ballió domi.