Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Profecto nullo pacto possum vivere,
  2. si illa a me abalienatur atque abducitur.
Ps.
  1. Quid fles, cucule? vives.
Cal.
  1. Quid ego ni fleam,
  2. quoi nec paratus nummus argenti siet
  3. neque libellai spes sit usquam gentium?
Ps.
  1. Vt litterarum ego harum sermonem audio,
  2. nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis,
  3. quod tu istis lacrumis te probare postulas,
  4. non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras.
  5. verum ego te amantem, ne pave, non deseram.
  6. spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea
  7. tibi inventurum esse auxilium argentarium.
  8. atque id futurum unde unde dicam nescio,
  9. nisi quia futurum est: ita supercilium salit.
Cal.
  1. Vtinam quae dicis dictis facta suppetant.
Ps.
  1. Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra,
  2. quo pacto et quantas soleam turbellas dare.
Cal.
  1. In te nunc omnes spes sunt aetati meae.
Ps.
  1. Satin est, si hanc hodie mulierem efficio tibi