Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum
  2. facere ut det nomen ad molas coloniam?
  3. sed quis hic homo est chlamydatus?
Bal.
  1. Non edepol scio,
  2. nisi ut observemus quó eat aut quam rem gerat.
Harpax
  1. Malus ét nequam est homo quí nihili eri ímperium sui sérvos facit,
  2. nihilíst autem suom qui ófficium facere ímmemor est, nisi est ádmonitus.
  3. nam quí liberós esse ilicó se arbitrantur,
  4. ex cónspectu erí si suí se abdidérunt,
  5. lúxantur, lustrántur, comedunt quód habent, ei nomén diu
  6. sérvitutís ferunt.
  7. néc boni ingeni quícquam in is inest,
  8. nisi ut improbis se artibus teneant. †
  9. cum hís mihi néc locus
  10. nec sérmo convenít neque is úmquam nobilís fui.
  11. ego, ut mi ímperatumst, étsi abest, híc adesse erum árbitror.
  12. núnc ego illum metuo,
  13. quom hic nón adest, ne quom ádsiet métuam. ei rei operám dabo.
  14. nam ín taberna úsque adhuc, sí venirét Syrus,
  15. cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat: