Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. malum et scelestum et peiurum aibat esse me.
Sim.
  1. Pol hau mentitust.
Bal.
  1. Ergo haud iratus fui:
  2. nam quanti refert ei nec recte dicere,
  3. qui nihili faciat quique infitias non eat?
Sim.
  1. Quid est? quid non metuam ab eo? id audire expeto.
Bal.
  1. Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,
  2. a me. meministin tibi me dudum dicere,
  3. eam véniisse militi Macedonio?
Sim.
  1. Memini.
Bal.
  1. Em íllius servos húc ad me argentum attulit
  2. et obsignatum sumbolum,
Sim.
  1. Quid postea?
Bal.
  1. Qui inter me atque illum militem convenerat:
  2. is secum abduxit mulierem hau multo prius.
Sim.
  1. Bonan fide istuc dicis?
Bal.
  1. Vnde ea sit mihi?
Sim.
  1. Vide módo, ne illic sit contechnatus quippiam.
Bal.
  1. Epistula atque imago me certum facit;
  2. quin illam quidem iam in Sicyonem ex urbe abduxit modo.