Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quid est igitur boni?
Bal.
  1. Minae viginti sanae et salvae sunt tibi,
  2. hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.
Sim.
  1. Velim quidem hercle.
Bal.
  1. Róga me viginti minas,
  2. si ille hodie ílla sit potitus muliere
  3. sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit,
  4. roga opsecro hercle, gestio promittere.
  5. omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias;
  6. atque etiam habeto mulierem dono tibi.
Sim.
  1. Nullum periclumst, quod sciam, stipularier,
  2. ut concepisti verba: viginti minas
  3. dabin?
Bal.
  1. Dabuntur.
Sim.
  1. Hoc quidem actumst hau male.
  2. sed convenistin hominem?
Bal.
  1. Immo ambo simul.
Sim.
  1. Quid ait? quid narrat? quaeso, quid dixit tibi?
Bal.
  1. Nugas theatri, verba quae in comoediis
  2. solent lenoni dici, quae pueri sciunt: