Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Cedo qui id credam.
Sync.
  1. Quia illas emit in Anactorio parvolas
  2. de praedone Siculo.
Mil.
  1. Quanti?
Sync.
  1. Duodeviginti minis,
  2. duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.
  3. et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:
  4. ingenuas Carthagine aibat esse.
Mil.
  1. Di vostram fidem,
  2. nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles
  3. ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi
  4. qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.
  5. is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.
Sync.
  1. Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat
  2. suas popularis liberali causa.
Mil.
  1. Tacitus tace modo.
Sync.
  1. Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
Mil.
  1. Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.
  2. ita paratumst.
Sync.
  1. Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.