Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- eo facilius facere poterit.
- At ego hoc metuo, Milphio.
- Quid est quod metuas?
- Dúm ero insidias paritem, ne me perduim.
- si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,
- continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.
- Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,
- nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet
- id esse facinus ex ted ortum.
- Male credam, et credam tamen.
- sed hoc tu tecum tacitum habeto.
- Fide non melius creditur.
- loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.
- Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet.
- Qui id potest?
- Facile.
- Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere.
- Quia Adelphasium, quám erus deamat tuos, ingenuast.
- Quo modo?
- Eodem quo soror illius altera Anterastilis.