Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.
Sync.
  1. Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?
Mil.
  1. Valeas beneque ut tibi sit.
Sync.
  1. Pol istuc tibi et tuost ero in manu.
  2. vale et haec cura clanculum ut sint dicta.
Mil.
  1. Non dictumst. vale.
S.
  1. At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur.
M.
  1. Lepidu'slepidus es , quom mones.
  2. et ita hoc fiet.
Sync.
  1. Proba materies data est, si probum adhibes fabrum.
Mil.
  1. Potin ut taceas?
Sync.
  1. Taceo atque abeo.—
Mil.
  1. Mihi commoditatem creas.
  2. illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt
  3. et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.
  4. satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?
  5. ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem,
  6. quae audivistis modo, nunc si eadem híc iterum iterem, inscitiast.
  7. ero uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.—
  8. di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas