Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus
  2. volucres tibi erunt tuae hirquinae.
S.
  1. I in malam rem.
M.
  1. I tu atque erus.
Sync.
  1. Verum. enim qui hómo eum norit, norit. cito homo pervorti potest.
Mil.
  1. Quid iam?
Sync.
  1. Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis.
Mil.
  1. Rectius
  2. tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.
Sync.
  1. Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.
Mil.
  1. Crede audacter meo periclo.
Sync.
  1. Male credam, et credam tamen.
Mil.
  1. Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem?
Sync.
  1. Scio.
Mil.
  1. Propter amorem—
Sync.
  1. Omnem operam perdis.
Mil.
  1. Quid iam?
Sync.
  1. Quia doctum doces.
Mil.
  1. Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet
  2. facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,