Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. attat, e fano recipere video se Syncerastum,
  2. lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo.
Syncerastvs
  1. Sátis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam,
  2. quoí hominí erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.
  3. neque periurior neque peior alter usquam est gentium,
  4. quám erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.
  5. ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim
  6. agere aetatem praepeditus latere forti ferreo,
  7. quam ápud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus,
  8. quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem,
  9. quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris,
  10. equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis,
  11. verberatum, vinctum, addictum: quí habet quod det, utut homo est,
  12. omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus
  13. tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus.
  14. ibi tu videas litteratas fictiles epistulas,
  15. pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
  16. ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.
Mil.
  1. Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,
  2. nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo.