Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. praedae intus feci: dum lenonis familia
  2. dormitat, extis sum satur factus probe.
  3. abscedam hinc intro.—
Agor.
  1. Factum a vobis comiter.
  2. bonam dedistis, advocati, operam mihi.
  3. cras mane, quaeso, in comitio estote obviam.
  4. tu sequere me intro. vos valete.—
Adv.
  1. Et tu vale.
  2. iniuriam illic insignite postulat:
  3. nostro servire nos sibi censet cibo.
  4. verum ita sunt --- isti nostri divites:
  5. si quid bene facias, levior pluma est gratia,
  6. si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.
  7. domos abeamus nostras, sultis, nunciam,
  8. quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus,
  9. ut perderemus corruptorem civium.—
Milphio
  1. Exspécto quo pactó meae techinaé processuraé sient.
  2. studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat,
  3. is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus:
  4. servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret.