Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.
- Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,
- apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.
- sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.
- Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae,
- qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.
- Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis
- erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.
- Lepidam Venerem.
- Nam meretrices nostrae primis hostiis
- Venerem placavere extemplo.
- O lepidam Venerem denuo.
- Nunc domum ibo.
- Heus, Synceraste.
- Syncerastum qui vocat?
- Tuos amicus.
- Haud amice facis, qui cum onere offers moram.
- At ob hanc moram tibi reddam operam úbi voles, ubi iusseris.
- habe rem pactam.
- Si futurumst, do tibi operam hanc.