Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Probus homost.
- Adeamus propius.
- Adsunt testes?
- Tot quidem.
- Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.
- nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;
- ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius.
- hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant,
- quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.
- Di te perdant.
- Vos quidem hercle—cum eo cum quiqui tamen
- et bene et benigne facitis, quóm ero amanti operam datis.
- sed isti iam sciunt, negoti quid sit?
- Omne in ordine.
- Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum
- novistis?
- Facile.
- At pol ego eum, qua sit facie, nescio.
- eum mihi volo demonstretis hominem.
- Nos curabimus.