Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest.
Adv.
  1. Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere;
  2. tardi sumus nos.
Agor.
  1. Optime itis, pessime hercle dicitis.
  2. quin etiam deciderint vobis femina ín talos velim.
Adv.
  1. At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum.
Agor.
  1. Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco.
Adv.
  1. Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui.
Agor.
  1. Mittite istaec. quid velim vos, scitis.
Adv.
  1. Callemus probe:
  2. lenonem ut periurum perdas, id studes.
Agor.
  1. Tenetis rem.
  2. euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus.
  3. basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam.
Milphio
  1. Iam tenes praecepta in corde?
Collybiscvs
  1. Pulchre.
Mil.
  1. Vide sis calleas.
Coll.
  1. Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam.
Mil.
  1. Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.
Coll.
  1. Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici.