Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo.
Adv.
  1. Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant;
  2. horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula:
  3. hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.
  4. nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul
  5. didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi.
Agor.
  1. Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem,
  2. expedite et mihi quae vobis dudum dixi dicite.
Adv.
  1. Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu'sratus es ,
  2. quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico
  3. dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom,
  4. isque sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido?
  5. ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom
  6. cum pecunia.
Agor.
  1. Meministis memoriter, servastis me.
Adv.
  1. Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom;
  2. id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi.
  3. ad eam rem nos esse testis vis tibi.
Agor.
  1. Tenetis rem.
Adv.
  1. Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus.