Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere,
  2. vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu;
  3. nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere,
  4. podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine.
Adv.
  1. An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter
  2. ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim,
  3. quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis?
  4. sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi,
  5. est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.
  6. quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst,
  7. neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.
  8. tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.
Agor.
  1. Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum.
Adv.
  1. Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus.
Agor.
  1. Obsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date;
  2. attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo.
Adv.
  1. Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus;
  2. si properas, cursores meliust te advocatos ducere.
Agor.
  1. Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet,
  2. de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu,