Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ibi sum équidem.
- Perdis.
- Taceo.
- At perpetuo volo.
- Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
- Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
- sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi
- erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
- Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.
- bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:
- aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
- bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.
- meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:
- magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.
- pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,
- lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
- Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom?
- Volo.
- Potesne mi auscultare?
- Possum.