Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Abi domum ac suspende te.
Mil.
  1. Quam ob rem?
Agor.
  1. Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia.
  2. quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
Mil.
  1. Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
Agor.
  1. At ego amo hanc.
Mil.
  1. At ego esse et bibere.
Ad.
  1. Eho tu, quid ais?
Ant.
  1. Quid rogas?
Ad.
  1. Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi.
Ant.
  1. Immo etiam in medio oculo paullum sordest.
Ad.
  1. Cedo sis dexteram.
Agor.
  1. Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
Ant.
  1. Nimia nos socordia hodie tenuit.
Ad.
  1. Qua de re, obsecro?
Ant.
  1. Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,
  2. primae ut inferremus ignem in aram.
Ad.
  1. Aha, non factost opus:
  2. quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.
  3. prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo