Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- De tequidem haéc didici omnia.
- Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris?
- Nihil id quidemst:
- deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus.
- Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet
- exornatae ut simus.
- Immo vero sane commode;
- nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.
- non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,
- et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
- eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est.
- Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
- nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.
- Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
- qui hanc ames.
- At vide sis, cum illac numquam limavi caput.
- Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
- Quid eo opust?
- Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput.
- I in malam rem.