Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quia erus nos apud aedem Veneris mantat.
Ad.
  1. Maneat pol. mane.
  2. turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier
  3. prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias,
  4. miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas,
  5. quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,
  6. quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,
  7. servolorum sordidulorum scorta diobolaria?
Mil.
  1. I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,
  2. propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,
  3. monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,
  4. quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam.
Agor.
  1. Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?
  2. quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,
  3. qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
  4. hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
  5. Milphio, heus, ubi es?
Mil.
  1. Assum ápud te, eccum.
Agor.
  1. At ego elixus sis volo.
Mil.
  1. Enim vero, ere, facis delicias.