Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Soror, parce, amabo: sat est istuc alios
- dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
- Quiésco.
- Ergo amó te. sed hóc nunc respónde
- mihí: sunt hic ómnia,
- quae ad deúm pacem opórtet adésse?
- Omnia áccuravi.
- Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum,
- dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie.
- Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?
- iam núm me decét donari
- cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes?
- lingua huíc excidít, ut ego opínor.
- quíd hic, malum, astans ópstipuisti?
- Síne amem, ne opturba ac tace.
- Taceo.
- Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.
- Eamus, mea soror.
- Eho amabo, quid illo nunc properas?
- Rogas?