Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.
Anterastilis
  1. Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari,
  2. quae tam callida et docta sis et faceta.
  3. nam quom sedulo munditer nos habemus,
  4. vix aegreque amatorculos invenimus.
Ad.
  1. Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:
  2. modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu.
  3. nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se.
Ant.
  1. Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri
  2. quam si salsa muriatica esse autumantur:
  3. sine omni lepore et síne suavitate
  4. nisí multa aqua usque et diu macerantur,
  5. olént, salsa súnt, tangere út non velís.
  6. itém nos sumús
  7. eius seminis mulieres sunt
  8. insúlsae admodum átque invenústae
  9. sine múnditia et súmptu.
Mil.
  1. Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:
  2. scit, muriatica ut maceret.
Agor.
  1. Quid molestu'smolestus es ?