Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nam nullae magis res duae plus negoti
- habent, forte si occeperis exornare,
- neque umquam satis hae duae res ornantur
- neque eis ulla ornandi satis satietas est.
- atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.
- nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,
- postquam aurora inluxit, numquam concessamus
- ex industria ambae numquam concessamus
- lavari aut fricari aut tergeri aut ornari,
- poliri expoliri, pingi fingi; et una
- binae singulis quae dataé nobis ancíllae,
- eae nos lavando eluendo operam déderunt,
- aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi.
- apage sis, negoti quantum in muliere una est.
- sed vero duae, sat scio, maxumo uni
- poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,
- quae noctes diesque omni in aetate semper
- ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.
- postremo modus muliebris nullust: numquam
- lavando et fricando scimus facere finem.