Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.
- Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen
- tibi auscultabo.—
- Faciam ut facto gaudeas.
- inest amoris macula huic homini in pectore,
- sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
- itaque hic scelestus est homo leno Lycus,
- quoi iam infortuni intenta ballistast probe,
- quam ego haud multo post mittam e ballistario.
- sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.
- haec est prior, quae meum erum dementem facit.
- sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles,
- si vis videre ludos iucundissimos.
- Quid istúc tumultist, Milphio?
- Em amores tuos,
- si vis spectare.
- O multa tibi di dent bona,
- quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.
- Negóti sibí qui volét vim paráre,
- navem et mulierem, haec duo comparato.