Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,
- lenonis huius meretricem maiusculam.
- Iam pridem equidem istuc ex te audivi.
- Differor
- cupidine eius. sed lenone istoc Lyco,
- illius domino, non lutumst lutulentius.
- Vin tu illi nequam dare nunc?
- Cupio.
- Em me dato.
- Abi díerectus.
- Dic mihi vero serio:
- vin dare malum illi?
- Cupio.
- Em, eundem me dato:
- utrumque faxo habebit, et nequam et malum.
- Iocare.
- Vin tu illam hodie sine damno et dispendio
- tuo túam libertam facere?
- Cupio, Milphio.
- Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei