Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. trecenti nummi Philippi?
Agor.
  1. Sescenti quoque.
Mil.
  1. Satis súnt trecenti.
Agor.
  1. Quid iis facturu'sfacturus es ?
Mil.
  1. Tace.
  2. totum lenonem tibi cum tota familia
  3. dabo hodie dono.
Agor.
  1. Qui id facturu'sfacturus es ?
Mil.
  1. Iam scies.
  2. tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus;
  3. eum hic non novit leno. satin intellegis?
Agor.
  1. Intellego hercle, sed quo evadas nescio.
Mil.
  1. Non scis?
Agor.
  1. Non hercle.
Mil.
  1. At ego iam faxo scies.
  2. ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat
  3. dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:
  4. se amare velle atque obsequí animo suo;
  5. locum sibi velle liberum praeberier,
  6. ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.