Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Bellum hominem, quem noveris.
- Leno, rapacem te esse semper credidi,
- verúm etiam furacem qui norunt magis.
- Accedam. per ego tua te genua óbsecro
- et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:
- quando boni estis, ut bonos facere addecet
- faciatis, vestro subveniatis supplici.
- iam pridem equidem istas scivi ésse liberas
- et exspectabam, si qui eas ássereret manu.
- nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom
- reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,
- me malitiose nil fecisse, Agorastocles.
- Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.
- omitte genua.
- Mitto, si ita sententia est.
- Heús tu leno.
- Quid lenonem vis inter negotium?
- Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere.
- Di meliora faxint.
- Sic est: hodie cenabis toris.