Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nunc, quod postremum est condimentum fabulae,
  2. si placuit, plausum postulat comoedia.—
Agor.
  1. Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo
  2. loqui inclementer? ne mirere, mulieres
  3. quod eum secuntur: modo cognovit filias
  4. suas ésse hasce ambas.
Lycvs
  1. Hem, quod verbum aures meas
  2. tetigit? nunc perii.
Antam.
  1. Vnde haec perierunt domo?
Ag.
  1. Carthaginienses sunt.
Lyc.
  1. At ego sum perditus.
  2. illuc ego metui semper, ne cognosceret
  3. eas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,
  4. periere, opinor, duodeviginti minae,
  5. qui hasce emi.
Agor.
  1. Et tute ipse periisti, Lyce.
Han.
  1. Quis hic est?
Agor.
  1. Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.
  2. in servitute hic filias habuit tuas,
  3. et mi auri fur est.