Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie.
- tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde.
- arás tus, murrinus, ómnis odor complébat. haud sordére visust
- festús dies, Venus, nec tuóm fanum: tantús ibi clientarum érat numerus,
- quae ad Cálydoniam venérant Venerem.
- Certo enim, quod quidem ad nos duas
- attínuit, praepotentés pulchre pacísque potentes, sóror, fuimus,
- neque ab iúventute inibi inrídiculo habitaé, quod pol,
- soror, céteris omnibus fáctumst.
- Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes.
- Spero équidem.
- Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;