Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Haecine meae sunt filiae?
  2. quantae e quantillis iam sunt factae.
Agor.
  1. Scin quid est?
  2. tragicae sunt: in calones sustolli solent.
Mil.
  1. Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,
  2. id eventurum esse et severum et serium,
  3. ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae.
Agor.
  1. Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,
  2. abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.
Adelphasivm
  1. Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret,
  2. oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit.
  3. deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,