Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas.
- Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom,
- quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso,
- † rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria
- perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
- Omnía faciet Iuppíter faxo, nam mi ést obnoxius ét me
- metuít.
- Tace quaeso.
- Ne lácruma, patrue.
- Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória;
- sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.
- Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro,