Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.
Adelphasivm
  1. Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret,
  2. oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit.
  3. deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,
  4. digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie.
  5. tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde.
  6. arás tus, murrinus, ómnis odor complébat. haud sordére visust
  7. festús dies, Venus, nec tuóm fanum: tantús ibi clientarum érat numerus,
  8. quae ad Cálydoniam venérant Venerem.
Anterastilis
  1. Certo enim, quod quidem ad nos duas
  2. attínuit, praepotentés pulchre pacísque potentes, sóror, fuimus,
  3. neque ab iúventute inibi inrídiculo habitaé, quod pol,
  4. soror, céteris omnibus fáctumst.
Ad.
  1. Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes.
Ant.
  1. Spero équidem.
Ad.
  1. Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;
  2. eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas.
Han.
  1. Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom,
  2. quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso,
  3. † rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque é patria