Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Spondeo.
- Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.
- nunc demum ego cum illa fabulabor libere.
- nunc, patrue, si vis tuas videre filias,
- me sequere.
- Iamdudum equidem cupio, et te sequor.
- Quid si eámus illis obviam?
- At ne intervias
- praeterbitamus metuo. magne Iuppiter,
- restitue certas mi ex incertis nunc opes.
- † Ego quidem meos amores mecum confido fore.
- sed eccás video ipsas.
- Haecine meae sunt filiae?
- quantae e quantillis iam sunt factae.
- Scin quid est?
- tragicae sunt: in calones sustolli solent.
- Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,
- id eventurum esse et severum et serium,
- ut haec ínveniantur hodie esse huius filiae.
- Pol istúc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,