Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
Agor.
  1. Omnía faciet Iuppíter faxo, nam mi ést obnoxius ét me
  2. metuít.
Han.
  1. Tace quaeso.
Agor.
  1. Ne lácruma, patrue.
Ant.
  1. Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória;
  2. sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.
Ad.
  1. Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro,
  2. si tíbi illi non os óblitumst fulígine?
Agor.
  1. O pátrue, o patrue mí.
Han.
  1. Quid est,
  2. fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.
Agor.
  1. At enim hóc volo agas.
Han.
  1. At enim ágo istuc.
Agor.
  1. O pátrue mi patruíssime.
Han.
  1. Quid est?
Agor.
  1. Ést lepida et lauta. út sapit.
Han.
  1. Ingénium patris habet quód sapit.
Ag.
  1. Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam haéc quidem abusast.
  2. nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid sapit, éx meo amore.