Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.
- tace atque parce muliebri supellectili.
- Quae east supellex?
- Clarus clamor.
- Sine modo.
- Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul
- iube hanc abire hinc ad te.
- Fac quod imperat.
- Sed quís illas tibi monstrabit?
- Ego doctissume.
- Abeo igitur.
- Facias modo quam memores mavelim.
- patruo advenienti cena curetur volo.
- Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,
- inde pórro ad puteum atque ad robustum codicem.
- ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis.—
- Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges:
- tuam míhi maiorem filiam despondeas.
- Pactam rem habeto.
- Spondesne igitur?