Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- O mí ere, salve, Hánno, insperatissume
- mihi tuisque filiis, salve atque—eho,
- mirari noli neque me contemplarier.
- cognoscin Giddenenem áncillam tuam?
- Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.
- Apud aedem Veneris.
- Quid ibi faciunt? dic mihi.
- Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:
- oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.
- Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.
- Eho an huius sunt illae filiae?
- Ita ut praedicas.
- tua pietas nobis plane aúxilio fuit,
- quom huc advenisti hodie in ipso tempore;
- namque hodie earum mutarentur nomina
- facerentque indignum genere quaestum corpore.
- Auamma illi.
- Hauon bane silli in mustine.
- Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.
- Quid illí locuti sunt inter se? dic mihi.