Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Ipsa east.
Mil.
  1. Specie venusta, óre atque oculis pernigris.
Han.
  1. Formam quidem hercle verbis depinxti probe.
Mil.
  1. Vin eam videre?
Han.
  1. Filias malo meas.
  2. sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae,
  3. si illarum est nutrix, me continuo noverit.
Mil.
  1. Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat
  2. foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt.
Giddenes
  1. Quis pultat?
Mil.
  1. Qui te proximust.
Gidd.
  1. Quid vis?
Mil.
  1. Eho,
  2. novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?
Gidd.
  1. Nam quém ego aspicio? pro supreme Iuppiter,
  2. erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,
  3. Hanno Carthaginiensis.
Mil.
  1. Ecce autem mala.
  2. praestrigiator hic quidem Poenus probust,
  3. perduxit omnis ad suam sententiam.