Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Acerba amatiost.
- Hunc leno ludificatur.
- Suom quaestum colit.
- Hic illi malam rem dare volt.
- Frugist, si id facit.
- Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo,
- ut te allegemus, filias dicas tuas
- surruptasque esse parvolas Carthagine ---
- manu líberali causa ámbas adseras,
- quasi filiae tuae sint. iamne intellegis?
- Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae
- cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
- Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet.
- Pol magis quam vellem.
- Eu hércle mortalem catum,
- --- malum crudumque, estolidum et subdolum.
- ut adflet, quo illud gestu faciat facilius.
- me quoque dolis iam superat architectonem.
- Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi.
- Statura hau magna, corpore aquilost.