Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit.
Mil.
  1. Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.
Han.
  1. Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.
Mil.
  1. Festivom facinus venit mi in mentem modo.
Han.
  1. Quid id est?
Mil.
  1. Tua opus est opera.
Han.
  1. Dic mihi quid lubet:
  2. profecto uteris, ut voles, operam meam.
  3. quid est negoti?
Mil.
  1. Potin tu fieri subdolus?
Han.
  1. Inimico possum, amico ínsipientia est.
Mil.
  1. Inimicus hercle est huius.
Han.
  1. Male faxim lubens.
Mil.
  1. Amat ab lenone hic.
Han.
  1. Facere sapienter puto.
Mil.
  1. Leno hic habitat vicinus.
Han.
  1. Male faxim lubens.
Mil.
  1. Ei duae puellae sunt meretrices servolae
  2. sorores: earum hic alteram efflictim perit,
  3. neque eam incestavit umquam.