Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
- pater tuos, is erat frater patruelis meus,
- et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,
- quo me privatum aégre patior mortuo.
- sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius,
- signum esse oportet in manu laeva tibi,
- ludenti puero quod memordit simia.
- ostende, inspiciam.
- Em ostendo.
- Aperi. audi atque ades:
- ---
- Mi patrue, salve.
- Ét tu salve, Agorastocles.
- iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.
- Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo.
- sed te moneri num nevis?
- Sane volo.
- Paterna oportet filio reddi bona.
- aequomst habere hunc bona quae possedit pater.
- Haud postulo aliter: restituentur omnia;