Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
- Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
- nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem,
- unde súm oriundus.
- Di dent tibi omnes quae velis.
- quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
- gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
- Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos
- emit, et is me sibi adoptavit filium.
- Demarcho item ipse fuit adoptaticius.
- sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,
- ecquid meministi tuom parentum nomina,
- patris atque matris?
- Memini.
- Memoradum mihi,
- si novi forte aut si sunt cognati mihi.
- Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.
- Patrem atque matrem viverent vellem tibi.
- An mortui sunt?
- Factum, quod aegre tuli. †