Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- maledicere huic tu temperabis, si sapis.
- meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui.
- Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.
- O mi popularis, salve.
- Et tu edepol, quisquis es.
- et si quid opus est, quaeso, dic atque impera
- popularitatis causa.
- Habeo gratiam.
- verum ego hic hospitium hábeo: Antidamae filium
- quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.
- sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem?
- Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium,
- ego sum ipsus quem tu quaeris.
- Hem, quid ego audio?
- Antidamae gnatum me esse.
- Sí itast, tesseram
- conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
- Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
- O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater
- patritus † ergo hospes Antidamas fuit.