Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid istuc ad me?
Mil.
  1. Certiorem te esse volt,
  2. ne quid clam furtim se accepisse censeas.
Han.
  1. Mufonnim siccoratim.
Mil.
  1. Hem, cave sis feceris
  2. quod hic te órat.
Agor.
  1. Quid ait aut quid orat? expedi.
Mil.
  1. Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo
  2. lapides imponi multos, ut sese neces.
Han.
  1. Gunebbal samem lyryla.
Agor.
  1. Narra, quid est?
  2. quid ait?
Mil.
  1. Non hercle nunc quidem quicquam scio.
Hann.
  1. At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.
  2. servom hercle te esse oportet et nequam et malum,
  3. hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.
Mil.
  1. At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,
  2. qui huc advenisti nos captatum, migdilix,
  3. bisulci lingua quasi proserpens bestia.
Agor.
  1. Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.