Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient.
Sag.
  1. Qui te perdidit:
  2. nám ego nil merui.
Dor.
  1. At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo.
Tox.
  1. Agite sultis, hunc lúdificemus.
Lemn.
  1. Nisi si dignust, non opust.
  2. et me haud par est.
Tox.
  1. Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo.
Lemn.
  1. At tamen non—tamen—
Tox.
  1. Cave ergo sis maló, et sequere me.
  2. te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me
  3. foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
  4. sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,
  5. nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,
  6. ní id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.
Lemn.
  1. Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.
Tox.
  1. Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi.
  2. --- gráphice hunc volo ludíficari.
Lemn.
  1. Meo ego ín loco sedulo cúrabo.
Dor.
  1. Certo ílli homines mihi néscio quid mali cónsulunt, quod faciánt.